- ARGIAVANA
- ARGIAVANAarbor seu arbustum, apud Persas, desctibitur in Thiphasii libro de discrimine lignor. his verbis: Arbor est in Perside, cuius flos insigniter rubet, a qua denominant Arabes, quicquid rubore ipsi simile est. Frequens est arbor illa, circa Esphahan. Rosam producit insignis rubedinis --- pulchram visu, sed sine odore. Flos est edulis et dulcis saporis. Alquantum ex eo sumitur post potum. Lignum habet molle et tenue, ex quo combusto cmerem mulieres nigrum faciunt, quô lineas superciliis inurunt, ut nigriora sint, et venustiore pilô. Codex radicis est inter pharmaca, quae vomitum provocant, cum eius coeti sucus bibitur. Narravit mihi, qui hanc attulit abundare eandem arborem, circa Maia -- farikin (urbem Armenae non procul ab Amida) Et alius, multam esse in vitibus montis Cordubensis (vel in monte Chyrum nomine, prope Cor dubam) in Hispania etc. A'qua rara et eximia planta, purpurae nomen datum esle, cum Auctor contendat; refellitur is a Cl. Bocharto, vocem argavan, de qua supra, Hebraeam Chaldeamque esse, quâ Daniel et Esdras ante annorum pous duo milia usi, ostendente. Itaque purpura ab arbore nomen non habet; sed arbor a flore, cuius color purpureus est. Vide eum Hieroz. Part. poster.l. 5. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.